monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 10
Verumtamen velut incunabula quaedam nascentis fidei comprobemus; ut qui sub alienis signis devotus miles fuit, donandus laurea sit, postquam suo regi coeperit militare. Baltheo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit. Legerat enim: 'Qui vult perfectus esse, vendat omnia quae habet, et det pauperibus, et sequatur me' . Et iterum: 'Non potestis duobus dominis servire, Deo, et mamonae' . Excepta vili tunica, et operimento pari, quo tecto tantum corpore, frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit. Cultus ipse, provinciae morem sequens, nec munditiis, nec sordibus notabilis erat. Cumque arderet quotidie, aut ad Egypti monasteria pergere, aut Mesopotamiae invisere choros; vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare: avunculum Pontificem deserere non audebat, tot in illo cernens exempla virtutum, domique habens unde disceret. In uno atque eodem et imitabatur Monachum, et Episcopum venerabatur. Non, ut plerisque accidere solet, assiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat; sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi quotidie novum cerneret. Quid multa? Fit Clericus, et per solitos gradus Presbyter ordinatur. Iesu bone, qui gemitus, qui eiulatus, quae cibi interdictio, quae fuga oculorum omnium? Tum primum et solum avunculo iratus est. Querebatur se ferre non posse, et iuvenilem aetatem incongruam Sacerdotio causabatur. Sed quanto plus repugnabat, tanto magis in se studia omnium concitabat, et MEREBATUR negando, quod esse nolebat, eoque dignior erat, quo se clamabat indignum. Vidimus Timotheum nostri temporis, et canos in sapientia, electumque a Moyse Presbyterum, quem ipse sciret esse Presbyterum. Igitur Clericatum non honorem intelligens, sed onus, primam curam habuit, ut humilitate superaret invidiam, deinde ut nullam obscoeni in se rumoris fabulam daret; ut qui mordebantur ad aetatem eius, stuperent ad continentiam; subvenire pauperibus, visitare languentes, provocare hospitio, lenire blanditiis, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Caecorum baculum, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Ita in singulis virtutibus eminebat, quasi caeteras non haberet. Inter Presbyteros et coaequales, primus in opere, extremus in ordine. Quidquid boni fecerat, ad avunculum referebat. Si quid forte aliter evenerat quam putarat, illum nescire, se errasse dicebat. In publico Episcopum, domi patrem noverat: gravitatem morum, hilaritate frontis temperabat. Gaudium in risu, non cachinnum intelligeres. Virgines et viduas Christi honorare ut matres, hortari ut sorores, cum omni castitate. Iam vero postquam domum se contulerat, et relicto foris Clerico, duritiae se tradiderat Monachorum, creber in orationibus, vigilans in precando, lacrymas Deo non hominibus offerebat; ieiunia in aurigae modum pro lassitudine et viribus corporis moderabatur. Mensae avunculi intererat, et sic apposita quaeque libabat, ut et superstitionem fugeret, et continentiam servaret. Sermo eius per omne convivium de Scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, disputantem contra se magis docere, quam vincere. Et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri; atque in hunc modum eruditionis gloriam declinando, eruditissimus habebatur. Illud, aiebat, Tertulliani, istud Cypriani: hoc Lactantii, illud Hilarii est. Sic Minutius Felix, ita Victorinus, in hunc modum est locutus Arnobius. Me quoque, quia pro sodalitate avunculi diligebat, interdum proferebat in medium. Lectioneque assidua, et meditatione diuturna, pectus suum bibliothecam fecerat Christi.